- DEDUCTIO Nuptialis
- DEDUCTIO Nuptialis[Gap desc: Hebrew] seu Deductio in Domum aut Thalamum Hebraeis dicebantur Nuptiae, a Sponsalibus discriminatae, cum viz. post haec Nuptiae perfectae fiebant ac absolutae. Cuius discriminis vestigia apparent in lege illa militari Deut. c. 20. v. 7. Vir ille, qui desponsavit uxorem et nec dum duxit eam abiens revertitor domum suam, ne moriatur in hoc praelio, et vir alius ducat eam. Ita autem Sponsa deducta, neque ante, vocabatur [Gap desc: Hebrew] i. e. Nupta: post deductionem vero, per septem epulinuptialis dies (de quibus infra) Sponsus [Gap desc: Hebrew] Sponsa [Gap desc: Hebrew] ab omnibus; imo et post illos expletos, semper a Parentibus appellabantur. Deductio vero ita habebat: Sponsalia peracta sequebatur pactum dotale, Deductio item atque Nuptiae, interim praestitutum seu permissum erat, puellis desponsatis ante Deductionem, morae tempus, XII. nempe mensium, a pubertatis die putandorum, ubi ipso plenae pubertatis exactae die; aut postea intra annum, ab eodem die Sponsalia inita erant; si vero annus a pubertatis plenae die praeteriisset ante Sponsalia, et demum Deductionem postularet Sponsus XXX. duntaxat dierum: quo tempore parabat se Sponsa et castitas utrinque servabatur. Quod si eo exacto Sponsus a deductione abstineret, alimenta inde ab eo Sponsae erat praestanda: Sin Sponsae contumax rite deduci nolebat, eadem ipsa agendi formula Sponso ???mpetiit, quae in usu erat, ubi uxor contumax copiam sui marito denegatet. Hoc vero morae tempore, seu ante Deductionem. Pacta etiam dotalia erant ineunda et Dos Sponsae constituenda a Sponso; ut fere ἀντιφέρνη seu Donatio propter Nuptias, iure Caesareo appellari solita, Alias, ubi Sponsam ante dotis constitutionem Sponsus deduxerat, oportuit eum denuo ei dotem constituere, si Sponsalia infirmari nollet. Dote constitutâ, et temporis morae ratione habitâ, deducere Sponsam Sponso licuit illis diebus, qui deductioni erant apti, nec enim Sponsalia, nec Deduction, omnibus horis rite fiebat. Quibus autem diebus deducerenon licuerit, dicemus infra, ubi de Nuptiali tempore. Deductio vero non ita intelligenda est, ut omnino necessum esset, Sponsam ex aedibus suis five paternis in Sponsi aliasve, adeoque in Thalamum aliarum aedium deduci: aeque enim illa fieri potuit, in ipsis ubi Sponsalia inibantur aedibus ac in aedes Sponsi aliasve. Ante deductionem autem in thalamum, adhibenda erat Benedictio sollennis, quae rite adhibebatur tam in domo, ubi Nuptiale epulum celebrabatur, et ubi Thalamus erat, in quem Sponsa deducenda, quam in alio quovis loco ex more huic rei praestituto. Nam recentioribus Iudaeis locus benedictionis fere atrium Synagogae est, sed de hac benedictione, plura infra, in voce Hierologia Nuptialis. Epulum, cuius modo mentio facta, per dies a deductione minimum septem, ubi virgo erat sponsa; per triduum minimum, ubi Vidua seu Vitiata ducebatur, leate lauteque celebrandum erat. vide quae supra diximus, ubi de Laetitia Nuptiali et Nuptiali Epulo: In horum dierum primo, sequebatur Deductio in Thalamum seu Introductio in Chuppam, ut vocant, ante quam Nuptiae non habebantur persectae. Unde Maimonides, Non benedictio Sponsorum facit Nuptias, sed Deductio in Thalamum. Scilicet, si vinculum matrimonii spectes, in quantum plane personale erat, ex ipsis Sponsalibus seu pactione firmum habebatur ac ratum: sed si etiam dotis incrementum, suecessionem unde Vir, etiam cohabitationem aliave eiusmodi invicem commoda, iura ac officia consideres, non eadem erat illis Sponsalium ratio ac vis ante, quae post deductionem. Atque ad Deductionem huiusmodi et sollenne convivium (quo durante Sponsi e Thalamo suo, tum splendidis vestibus, tum nuptialibus comitum officiis, ornati progressus eomparatur Soli Psal. 19. v. 6.) spectar illud in Evangelio, Marth. c. 25. v. 10. de decem Virginibus. Etquum irent ad emendum, venit Sponsus: et quae paratae erant, intraevêrunt cum eo in domo nuptiarum et clausa est ianua. Omnibus se. convivis futuris Sponsus et Sponsa, quae iam deducebatur in Nuptias, sollicite exspectandi erant observandique. Namque locum hunc de Sponso simul et Sponsa venientibus, quemadmodum in Deductione, capiendum esse, ostendit Syri comma primum eius capitis, quo pro eo, quod est in Graeco, εἰς ἀπάντηςιν τȏυ Νυμφίου, habent, in occursum Sponso et Sponsae. Similiter de vonvivis seu ministris, quorum officia Nuptialia Sponsis, toto illo Laetitiae Nuptialis tempore praestanda erant, intelligendum illud; Matt. c. 9. v. 15. Num possunt filii Thalami lugere, quamdiu cum eis est Sponsus. Inter hos autem praecipui fuêre Paranymphi, qui bini minimum fuêre, [Gap desc: Hebrew], i. e. Socii, Comites, Amici, Sponsorum dicti; alter Sponsae, Sponso alter. Quorum officium singulare erat antiquitus, decubitus locum perscrutari, eadem in domo eodemqueve in conclavi cum Neogamis pernoctare, officiose quae nocte Deductionis Sponsi fecerint observare, adeoque non tantum illis in Deductione, sed etiam in ipso cubili seu thalamo, tatâ illa nocte, inservire, ne fraus alterutrinque de virginitate seu floris virginei testimonio committeretur. Plura de iis dabimus infra, ubi de Paranymphis. Ab Hebraeis transiit mos hic laetitiae ac Deductionis in Orientem vicinum, uti discimus ex Historia Hasmoniaca, 1. Maccab. c. 9. v. 39. ubi filios Iamri facturos Nuptias, duxisse Sponsam e Madaba, filiam Chananaei cuiusdam Principis, cum pompa magna, legimus: Ecce turba et appar atus multus procedente Sponso cum Amicis suis et fratribus obviam illis cum tympanis instrumentisque Musicis et armis multis. Diserte etiam memorat Ioseph. l. 13. c. 1. Sponsam et ipsam deductam a Sponso, cum frequenti amicorum comitatu, οιον εἰκὸς εν γάμοις, ut fieri solet in Nuptiis.Quo pacto apud Graecos Romanosque Deductio fuerit peracta, tlicemus in voce Nuptiae. De Mahumedanis Africanis, ut ex Ioh. Leone aliquid addam, post celebrata in Templo Sponsalia. Deductio sequitur in domum, nec sine facibus, et Sponsa matri mariti traditur: Quamprimum vero Sponsa cubiculum ingreditur, maritus pede suo uxoris pedem tangit, statimque ambo recluduntur. Epulae dein nuptiales aliaque, pro Sponsorum conditione, sollennia varia, vide illius Descript. Asricae l. 3. qui in Matrimon. consecrandis etc. Etiam de Moriscis scribit Iac. Bleda in Defens. Fid. c. 14. Indic. 87. Quamvis in facie Ecclesiaematrimonium contr ahant, non reputant verum esse matrimonium, donec expletis cunctis sectae cer imoniis, domum propriam aut conductam, aut alias ambo simul inhabitent, etc. vide. Selden. l. 2. c. 1. 7. 11. 12. 13. 27. et hîc passim, inprimis infra, ubi de Nuptiali Thalamo et Nuptiali velandi more.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.